- IRENAEUS
- I.IRENAEUSComes, tempore Theodosii Inn. ab hoc ad Conc. Ephesinum missus, protector nestorii fuit. Dein a Theodoreto Ep. Tyri ordinatus, indetum, quod Nestorianus, tum quod bigamus, pulsus est. Item, Ep. Caesareae, A. C. 454. interfuit Synodo a Iuvenali Hierosoly mis celebratae. Theodoret. Ep. 110. ad Domn. Antioch. Baron. A. C. 431. 448. et 454.II.IRENAEUSEp. Lugd. discip. Polycarpi. ab ipso in Galliam missus, Potiaosuccessit: postquam contra Montanum, licitum usum omnis creaturae ad cibum idoneae, asseruit: Romaeque cum Valentino, discipulisqueve eius Florino et Blasto disputavit, paulo post scripto quoque contra illos edito. Praefuit Eccl. suae, sub Principibus Idololatricis, magno cum zelo, duabus Synodis habitis, priore contra haereticos, alterâcontra Quatuordecimanos. Hic ab Asiae Praesulibus, et Victore Ep. Rom. excommunicatus: Sub Severo, in fideles Lugdunenses immaniter saeviente, martyrio coronatus est. A. C. 201. Opera eius Erasmus, Franc. Fevardentius, Parisiis A. C. 1575. et Colon. A. C. 1596. etc. edidêrunt. Tertullian. c. Valent. Euseb. l. 5. Hist. et in Chron. Bafil. l. de Spir. S. c. 29. Epiphan. in Panar. har. 31. Theodoret. dial. 1. Hier. in Cat. c. 35. Ep. 29. ad Theod. in c. 36. Ezech. in c. 64. Esaia. Aug. 1. c. Ialian. Greg. Turon. l. 1. Hist. c. 27. et l. 1. de gl. Mart. c. 5. Ioh. Damas. In Parall. Photius cod. 120. Sixtus Sen. Bibl. l. 4. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.